monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 121

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 121
Recordamini ergo unde Adae carnem et sanguinem creaverit, videlicet de limo terrae. Quid ergo vobis videtur? An possibilius est mihi de oblatione ista facere carnem et sanguinem Filii mei, an de limo terrae facere hominem? Sed vir semen de sanguine suo fundit, et femina suscipit illud. Et quid tunc amplius addunt? Nihil omnino aut in creatione aut in carne infantuli. Quis ergo format hominem in carne et in ossibus, ac in medullis, et in pulchra facie eius, nisi ego Pater omnium?